

Epistola II ad Timotheum*
Caput 3: Versus 13
Mali autem homines,etc. Tales sunt qui timent hos laedere coram quibus loquuntur qui non praeparant ad tentationes, sed promittunt felicitatem hujus saeculi, quam Deus ipse saeculo nos promisit. Ille praedicit labores usque in finem venturos saeculo: tu prospera. Ille ad confortandum cor tuum, venit pati, mori, sputis illiniri, spinis coronari, opprobria ferre, fel et acetum bibere, ligno configi. Omnia haec ille tulit pro te. Ille confortans infirmum, ut cum crediderit, non speret prospera hujus saeculi; unde:Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationes.